Latin
297.8.92 to 297.8.116
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 297.8.92-116
Unproofread scanNot analysed yet
MI, 13)? Persecutus est homo rcalus, lapidavit bOmo malus, virgis cccidit homo malus: ad extremum tcnuit, vinxit, traxit, occidit bomo malus. Quanta ille addidit mala, tanta Deus præparavit bona. Quiquid passus est, nou fuit tormentum pœnæ, sed occasio coronæ. Videte quid sit liberari ab homine malo, hoc est a sc ipso. Quis, inquit, rob; ,nocebit, si boni amatores fueritis? CAPUT VIII. —11. Mali non nocent homini liberato a se ipso malo. Festa sanctorum quomodo celebranda. Sci ecce nocent homines mali. Tanta libi fecerunt, o Paule. Respondet tibi Paulus: Opus esset ut libcratus essem ab homine malo, hoc est, a me ipso. Cæterum quid isti homines mali mihi faciunt? «Non <sunt condignæ passiones hujus temporis ad futu« ram gloriam, qua; revelabitur in nobis (Rom. VIII, «18 ). Etenim quod est leve tribulationis nostræ, «supra incredibilem modum, æternum gloriæ pone dus operatur nobis I, non respicientibus quae vi« dentur. Quae cnim videntur, temporalia sunt; quæ «autem nou videntur, æterna i (II Cor. IV, 17,18). ,. cre liberatus es ab homine malo, hoc est a te ipso; ut cæteri tibi mali homines non obessent, sed magis prodessent. Ergo, charissimi, festum sanctorum diem, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt, ct,Domino suo donante atque juvante, vicerunt, sic celebremus, ut amcmus; sic amemus, ut imitemur: ut imitati, ad eorum præmia pervenire mercamur.