# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 298.3.103-146

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 298.3.103 to 298.3.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/298.3.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/298.3.103

Quare! Quia persecutus snm Ecclesiam Dei. Si persecutus es Ecclesiam Dei, unde ergo apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum. Ante gratia, modo debitum. Ante gratia donabatur, modo dehitum redditur. Gratia Dei sum, inquit, quod sum. Ego nihil suin. Quidquid sum, gratia Dci sum. Quidquid sum; sed modo apostolus; nam quod eram, ego eram: Gratia Dei sum quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Quid cst, apostole Paule? Quasi extulisti te, quasi de aliqua cervicula videtur dictum, Plus omnibus illis laboravi. Agnosce ergo. Agnosco, inquit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum ( I Cor. xv, 9,10). Non erat oblitus, sed unde gaudeamus in novissimo 1, servabat novissimus. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. CAPUT V. — 5. Victoria certanti datur per Christum. Merita hominis dona sunt Dei. Tunc non redditum est, modo quid? Cursum consummavi, fidem servavi: de cætero superest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Bonum agonem certasti. Sed quis fecit ut vinceres? Lego tibi te, et tu dicis, Gratias ago Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid. 57 ). Quid proderit certasse, si non prosit vicisse? Ergo habes quia certasti quidem, sed Christus dedit victoriam. Sequere aliud: Cursum consummavi. Et hoc quis in te? Nonne tu dixisti, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est De; ( Rom. IX, 16). Dic quod sequitur: Fidem servavi. Et hoc unde tibi? Audi verba tua: Misericordiam, inquit, consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. vn, 25). Ergo fidem servasti ex misericordia Dei, non ex fortitudine tua. De cætero ergo superest libi corona justitiæ, quam reddet libi Dominus iri illa die justus judex. Meritis enim reddet, ideo justus judex.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
