# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.1

Petrus Apostolorum primus, Paulus novissimus. Prædicandis prædicatoribus, et tanais prædicatoribus, de quibus audivimus et cautavimus, quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba corum (Psal. XVIII, 5, procul dubio nulla nostra verba sufficiunt. Devotionem debemus, vestram exspectationem noa implemus. Exspectatis enim a nobis hodie pradicari apostolos Petrum et Paulum, quorum solemnis hic dies est. Agnosco quid exspectetis; et ubi agnosco, succumbo. Video enim exspectari quid, a quo. Sed quia Dcus corum laudari dignatur ab omnibus nobis, non dedignentur servi ejus utcumque prædicari ab eis qui serviunt vobis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
