# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.10

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.10

Mortem a peccato esse contra Pelagianos probatur. Certe non est mors a peccato? Dc qua euim morte alia loquebatur, cum de resurrectione corporis loqueretur. Induetur incorruptibilitate hoc corruptibile: absorbebitur mors in victoria. Hæc corporis resurrectio. Ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? Cui, nisi corporis morti? Quia sermo est de corporis resurrectione. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi al, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum. Peccatum aculcus mortis, quo aculeo facta est mors, non quemaculeum fecit mors: quomodo venenum poculum mortis, quia facit mortem, non quia lit a morte. Dominus ergo iH resurrectione finit hanc poenam: mortem autcm etiam ei fidelibus et sanctis relinquit ad luctam. Ad agonem tibi mors dimissa c t. Nam poteratDcus justificato libi auferre mortem, sed dimisit ad certamen, ut esset quod pro fide contemneres. Nam de quibus voluit, fccil. Enoch translatus cst, ct Elias translatus est, et vivunt. Justitia ipsorum meruit hoc? an Dei gratia et Det beneficium ct speciale concessum? Ut Creator ostendatin omnibus potestatem, commendavit nubis quid possit. 1I. Pelugianorum errori, mortem naturae esse, Noa peccati, Enoch el Eliæ exemplum nihil suffragatur. Frustra ergo isti, qui dicunt non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mortem, sed naturæ esse qHod morimur, et moriturum fuisse Adam etiamsi non peccasset, frustra nobis istos opponunt, Enoch et Eliam («). Valde inconsiderate loquuntur; et si attendant, contra se loquuntur. Quid enim dicunt? Si peccati est mors, quare non mortui sunt Enoch et Elias? Non vides, qui hoc loqueris, quia natura dicis esse mortem, qui negas esse peccati. Tu dicis, naturæ; ego dico, peccati: est naturæ quidcm, sed jam vitiosæ, jani isto supplicio condc- Innatae. Proinde tu naturæ dicis, ego peccati dico esse mortem corporis. Et interrogas me: Si peccati est, quare Enoch et Elias non sunt mortui? Et ego respondeo: Imo si naturæ cst, quare Enoch ei Elias nou sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt, ubicumqne sitit, vivunt. Et si non fallitur quaedam es Scriptura Dei conjectura fidei, morituri sunt. Commemorat enim Apocalypsis quosdain duos mirabiles prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu bominum resurrecturos, et ascensuros ad Dominum (Apoc. XI, 3-12): et intelliguntur ipsi Enoch ct Elias; quamvis illic nomina eorum taceantur. Et si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam noM accepisti; aut si accipis. contemnis et dicis, Non sunt nominatim expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri. Adhuc dic mihi: Si peccati est mors, quare non sunt mortui 1 Repono tibi: Si naturae est mors, quare noM sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse eulpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
