# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.3.30-64

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 299.3.30 to 299.3.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.3.30

CXV, 12 et 15). De retributione cogitabas, quid retribueres inquirebas; et occurrit tibi quasi retributuro, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Certe redditurus eras? Ecce accipis. Quod accipis ergo, quia accepisti quod deberes, accipis unde reddas; debitor cnm acceperis, debiter cum reddideris. Quid enim retribuam, inquit? Calicem salutaris accipiam. Ergo et hoc accipis, calicem passionis, calicem de quo Dmiinus ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Matth. IX, 22)? Sed ecce jam calix in manu tua est, jam imminet passio: quid facis ne trepides? quid facis nc titubes? quid facis ne quod jam portas, bibere non possis? Quid faciam, inquit? Et ibi accipiam: debilorcro; quia nomen Domini invocabo. Ego, inquit, jam immolor. Confirmatum Uti erat revelatione (a): non enim hoc sibi humana infirmitas promittere auderet. Fiducia rjus non a se, sed ab eo qui totum dedit, quem intellexit cum diceret superius: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ego ergo, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meæ instat. Bonum certamen certavi. Interroga conscientiam: non cunctatur, quia in Dmino gloriatur. Donum, inquit, certamen certati, cursum consummavi, fidem servavi. Merito cursum consummasti, quia fidem servasti. De cætero, inquit, superest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. A. Corona justitiæ non martyribus tantum, sed omnibus fidem servantibus promissa. Desiderium adventus Christi judicis futuri. Et nc ipse quasi unus supra modum gloriari videretur, ct sibi proprie Dominum vindicare, Non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem ejus. Non potuit melius et brevius insinuare quid debeant bomines facere, ut mecreantur illam justitiæ coronam. Non cnim omnes infundendum sanguinem exspectare debemus: pauci martyres, sed multi fideles. Immolari sicut Paulus non potes? Fidem servare potes: fidem servando diligis manifestationem ejus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
