Latin
299.6.1 to 299.6.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.6.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
Salvator Christus Jcsus. Paulas primus peccator, quia cæteris persecutoribus crudelitate superior. Pro supplicio debito salus ipsi reddita. Medicus Christus artis suæ vim in Pauli curatione commetidavit. Vide ipsum Apostol. . . . . . . . . . . . . . . . . . . ct omni acceptione dign. . . . . . . in mundum peccatores(b) quorum primus ego sum. Christus, inquit, Jesus, id est Christus Salvator. lloc est enim latine Jesus. Nec quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum. Salus enim latinum nomen est. Salvare ct salvator non fuerunt hxc latina antequam ve niret Salvator: quando ad latinos venit, et hæc latina fecit. Ergo Chritus Jesus, Christus Salvator, venit in mundum. Et quasi quæreremus, Quare? Ait, Peccatores salvos facere. Ideo Jesus venit. Nam sic ipsum nomen etiam interpretatum et expositum quodam modo in Evangelio lcgimus: Vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet pnpulum suum a peccatis corum (Matth. I, 21). Sermo igitur omni acceptione dignus, credulitate dignus: id est, quia Chrislus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Non quia prior peccavit, sed quia cæteris plus peccavit. Quomodo dicimus in arlibus medicum primum, multis ætate inferiorem, sed arte superiorem; fabrum primum, architectum primum: solemus ita loqui. Sic se Apostolus appellavit peccatorem primum. Nemo cnim est gravius Ecclesiam persecutus. Ergo peccatoribus, ad quos venit Jcsus, si quæras quid debebatur, non invenis quid I cccatoribus deberetur. nisi supplicium. Si quid deberetur quæris, supplicium est: si quid redditum sit quæris. saltis est: pro supplicio salus. Debebatur supplicium, reddita est salus: debcbatur poena, reddita est corona. Nihil dcbebatur Paulo prius Saulo, primo peccatori, crudelitate cæteros superanti, nihil ei debebatur, nisi supplicium, magnumque supplicium; cl vocatur de cœlo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Coercetur, ut parcat, ut ci parci possit.