# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.6.35-63

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 299.6.35 to 299.6.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.6.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.6.35

Mutatur lupus in ovcm: parum est, in ovem; imo in pastorcm. Superna voce occiditur et vivificatur, percutitur et sanatur. Prosternitur persecutor, erigitur prædicator. Quæ ista gratia, nisi gratia? Quid enim boni meriti præcessit? Gratia vocatur, quia gratis datur. Venit, inquit, Jesus in mundum peccalores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum. Numquid posset tunc dicere, Reddet mihi Dominus in illa dic justus judex? Si primo peccatori reddet Dominus in illa die juslus judex, quid reddet, nisi quod primo peccatori debetur, magnum suplicium, pœna æterna? Hoc prius debebatur, nec redditum est. Ideo, inquit, misericordiam consecutus sum. Non debitum accepi: sed misericordiam consecutus sum primus peccator, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitateml, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (I Tim. I, i5, 16). Quid est, ad informationem? Ut quiliLet sceleratus, quilibet facinoribus involutus, non desperet veniam, quam accepit Saulus. Medicus magnus, hoc est Jesus, medicus magnus, ad rrgionem veniens languidorum, uude medicina ejus diffamaretur, talem sibi curandum elegit, de quo multum desperabatur. Talis ergo modo, qui prius talis, dicit: Jam immolor, et tempus resolutionis mele instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Tu eras ille qui currebas per preceps, qui Christianos trahebas ad mortem, qui cum lapidaretur Stephanus, ut in omnium manibus lapidares, omniom vestimenta servabas? tu eras ille 7 Ego, insuit, cram, sed non sum. Quare eras, et non es? Quia misericordiam consecutus sum. Accepisti ergo, Paule, qu non tibi debebatur. Dic jam securus quid tibi debeatur, dic jam. De cætero superest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Quam fidenter exigit debitum, cui donatum cst non debere supplicium. Dic jam Domino tuo, dic securus, dic certus, dic fiducia plenissimus: Ego eram anea in malitia mea, usus sum indebita misericordia tua;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
