Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 299
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.7
Unproofread scanNot analysed yet
Petro jam sanc prædicitur sua passio, cui infirmo fuerat prædicta negatio. Petro sancto primo apostolo Dominus ipse Jesus in Evangelio, quod modo cum legeretur, audivimus, passionem sutam prænuntiavit dicens: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senex fueris factus, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non ris. Et ipse Evangelista consequenter exposuit nobis quid dictum fuerit: Hoc autem, inquit, dicebat Dominus, significans qua morte clarificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18,19). Passionem ejus, crucem ejus prænuntiavit ci ipse Dominus Christus, sed jam amanti, non neganti. Utrumque enim tempus servavit in eo mcdicus: negavit infirmus, amavit sanus. Ostendit ei Dominus, cidem Petro ostendit Petrum, quando temeraria quadam fiducia promiserat pro Christo se esse moriturum, cum venisset Christus pro Petro moriturus. Animam, inquit, tuam pro me ponis? Amen dico tibi; antequam gallus cantet, ter me negabis (Id. XIII, 38). Sanabo te: sed prius cst ut gcr agnoscas te. Ergo in illa negatione prædicta ostendit Dominus Petro Petrum: in iUlo autem amore ostendit Dominus Petro Christum. Amas me, inquit? Amo. Pascc oves meas (Id. xxi, 15-17,. Hoc semel, hocitcruin, hoc tertiu. Tcr amor confessus est, ter timor damnatus est. Et quia amabat, indicatur ei passio rjus. Hoc enim crat amare, usque ad passioncm per Christi amorem pervenire.