# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.8.1-34

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 299.8.1 to 299.8.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/299.8.1

Petrus quomodo nolens passurus. Mors pæna pec. cati. Sed quid cst illud, fratres, quem non moveat? Alter, inquit, le cinget, et feret quo tu non vis. Non ergo volens Petrus aiJ tantam gratiam passionis advenit? Ecce Paulus, Ego enim jam immolor, el tempus resolutionis meæ instat; videtur in his verbis exsultando quasi festinare ad passionem: huic autcm, Alter te cinget, et feret quo tu non vis. Volens Paulus et nolens Petrus? Imo si intelligamus, volens Paulus et volens Petrus. et nolens Paulus et nolens Petrus. Hoc dum explicem ut possum, intentione vestra milii opus est. Amari mors non potest, tolerari potest. Nam si amatur, nihil magnum feccrunt qui eam pro fide susceperunt. Numquid si eos laetari vidcremus in conviviis, diceremus magnos viros, diceremus fortes viros? Si voluptatibus i ircumfluere cerneremus, fortitudinem in eis aut patientiam laudaremus? Quare? Num quia rem facerent contrariam doloribus, contrariam molestiis, essent in gaudiis, in voluptatibus. in deliciis; num quia tales, ut magni, ut fortes, ut patientissimi laudarentur? Martyres autem non sic laudamus. Magni viri, fortes viri, patientes viri. Vis nosse quia tolerandum est, non amandum? Nomen interroga: passio vocatur. Natura ergo, non tantum homines, sed et omnes omnino animantes recusant mortem ct formidant. Ideo magni martyres, quia quod valde durum est, pro regno coelorum forliter susceperunt, et cogitantes promissa tolerarunt molestas. Videte Dominum dicentem, Majorem hac churitatem nemo habet, ut animam suam ponal quis pro amicis suis (Joan. x v, 43). Si hoc durum non est, quid magnum charitas facit, quia pro me amat delicias? Non. Sed quia tolerat mortem. Propter verba labiorum tuorum; martyrum vox est; Propter verba labiorum tuorum, hoc est, propter monita et promissa tua, ego custodivi vias duras (Psal.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
