Latin
Classis Iii. De Sanctis, ID solemnitate martyrum Machabæorum, (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Machabæorum passio merito celebratur in Ecclesia. Christi mysterium in vetere Testamento velatum. Clavis Testamenti veteris, crux. Existit aliquis In-, dæus, ct dicit nobis: Quomodo istos nostros, vestros martyres computatis? Qua imprudentia eorum memonam celebratis? Legite confessiones eorum: attendite si confessi sunt Christum. Cui respondemus: Vere quia unus os ex eis qui in Christum non crediderunt, et fracti de oliva, oleastro succedente, foris aridi remanserunt (Rom. XI, 17); quiddicturus ea unus ex perfidis? Non confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc velabatur Christi mysterium Testamentum enim vetus velatio est noviTestamenti, et Testamentum novum rcvelatio est vcteris Testamenti Vide ergo de infidelibus Judæis patribus luis, sed in malo fratribus tuis, vido quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est. Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quonium in Christo evacuatur. Cum transieris, inquit, ad Christum, auferetur velamen (II Cor. m, 14, etc.) . Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evaruatur: non lectio veteris Testamenti, sed velamen quod ibi positum est. Lectio denique veteris Testamenti non evacuatur, sed impletur ab illo qui dixit, Non veni solvere legem, aed adimplere (Matth. v, 17) Velamen ergo evacuatur, ut quod obscurum erat intelligatur. Hoc utique clausum erat, quia nondum clavis crucis accesserat.