# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3.62-88

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 3.62 to 3.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/3.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/3.62

Nam si corda nostra vidcremus, cui juraremus? Quando a nobis cxigcretur juratio, quando videretur oculis proximi ipsa cogitatio? CAPUT IV. — 4. Jurare compellens eum quem falsum juraturum credit, pejor et homicida. Seribite in cordibus vestris quod dico: Ille autcm qui hominem provocavit ad jurationem, ct scit cum falsum esse juraturum, vincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus cst, ille animam; imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam. Scis verum esse quod dicis, et falsum essc quod ille dicit, et jurare compellis? Ecce jurat, ecce pejerat, ecce perit: tu quid invenisti? Imo et tu peristi, qui de illius morte te saliare voluisti. CAPUT V. — 5. Tutuslymeni ob hoc peccatum divina correptione flagellatus. Aliquid dicam, quod nunquam dixi Charitati vestræ, in hoc populo, quod contigit in hac ecclesia. Fuit hic homo quidam simplex, innocens, bene fidelis, a multis vestris, id est, Hipponensibus, imo ab omnibus cognitus, Tutuslymeni vocatus. Tutumlymeni quis vestrum non novit, qui eives estis? Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur; ct hominis fidei sc commisit. Commotus provocavit cum ad jusjurandum. Juravit ille, iste perdi- 4il: sed isto perdente, ille penitus periit. Dicebat ergo iste Tutuslymeni bomo gravis et fidelis, ipsa no. cte exhibitum se fuissc ad judicem, et cum magno impetu atque terrore se pervenisse ad præsidentem excelsum quemdam et admirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, jussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: Quare provocasti hominem ad jurationem, quem scicbas falsum esse juraturum? Respondit ille: Negavit mihi rem meam. Responsam est illi: Et nonne melius erat, ut rem tuam qnam exigcbas perderes, quam animam hominis istius falsa juratione perimeres? Prostratus jussus est ca;di.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
