# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.2.64-98

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 301.2.64 to 301.2.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/301.2.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/301.2.64

Ille invenit misericordiam, iste auxit superbiam. CAPUT I V. — a. In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera vita dubitant. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari Ill. ptr cedro. Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et ecce nou erat: et quæsiri cum, et non cst inventus locus ejus ( Psal. XXXVI, 55, 36). Bcne: quæsisti, et non invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quærere cum, et locum ejus non invenire? Transi. Quid dico, Transi? Noli cxpavescere: non dixi, Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non tran'sti? Non transisti erectione cordis, temporalis felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non transisti suggestiones sæculi cor titillantes ct immittentes timorem miscriarum humanarum. Idco in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo ncn I putas esse calamitatem. Felicitas regni cœlorum non tetigit cor luum, non inde aspersa es æsti-• bus luis aura I refrigcrii. Quando tibi dicitur, Falsa cst fclicitas mundi; etsi non audeas ita dicerc ' video tamen in cordc tuo, Corte os torques, subsannas, irridcs, et dicis libi: 0 si hic mihi bene sit! postea quid futurum sit nescio. Et non cst parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam hoc dicas, Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non eat reversio in fine hominist et non eat qui agnitus ait reversus ab inferis ( Sap. II, I). Vel nescio dic. Confessio ignorantiæ, gradus est scientiæ. Sic ergo te alloquar, tanquam mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an beati futuri sint justi, et miseri peccatores; an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audchis dicere post mortem beatos futuros peccatores, miseros justos.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
