Latin
301.2.99 to 301.2.129
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.2.99-129
Unproofread scanNot analysed yet
Non potes dicere, illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu futuros impios, ct justos in malis post mortem futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerero hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem justis, et male post mortem impiis, an utrique pariter sine sensu futuri sint, nescio. 0 si hic mihi bene sit, cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam. ista; cogitationes terrenas, pulvercas, fumeas, vaporeas, carnales. mortales nondum transisti. Ideo tibi videatur impius exaltari super cedros Libani: ideo quæris locum cjus, et invenis, quia non transisti. CAPUT V. —4. Mali hic suo loco in usus bonos positi. Locum ejus quæris, ct invenis; sed hic. Habet locum suum in hoc sæculo. Non enim frustra a Dco præscio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra super eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra ei maligno et nialc viventi tanta Dei patientia parceretur. Non est hoc frustra: habct hic locum suum. Et si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut do aliis taccamus, qualem locum hic habuit iste miser Antiochus? Pcr eum populus Dei flagellatus est et probatus: per cum isti sancli juvenes coronati. Ergo habuit hic locum suum. Malus crat; sed bene illo usus est, qui malus esse non potest. Sicut enim mali homines male utuntur creaturis bonis: sic Creator bonns bene utitur hominibus malis. Novit quid inde agat, qui totum crcavit humanum genus. Aurifex portat, aurifex appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi po* nat nigrum colorem, ut sil decora pictura; et Deus nescii uhi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatura? CAPUT VI. —Nisi Deus anterioribus sxculissenarct sua patientia peccatores, unde nascerentur hodie tot fideles?