Latin
301.5.112 to 301.5.132
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.5.112-132
Unproofread scanNot analysed yet
nec mutatur. Cum teneris ad eum, venies ad Deum. CAPUT XI. —9. Breve tempus vita. Sed modo ambula ex lide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod Credis. Tanquam peregrini vivamus, transire nos cogiltemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitæ ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad deCrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo camus, unde non transeamus. Et modo cum loqnimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volarit: sic actus nostri sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbun. Domini manet in æternum (Isai. XL, 8).