# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.5.112-132

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 301.5.112 to 301.5.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/301.5.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/301.5.112

nec mutatur. Cum teneris ad eum, venies ad Deum. CAPUT XI. —9. Breve tempus vita. Sed modo ambula ex lide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod Credis. Tanquam peregrini vivamus, transire nos cogiltemus;et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitæ ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad deCrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo camus, unde non transeamus. Et modo cum loqnimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volarit: sic actus nostri sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbun. Domini manet in æternum (Isai. XL, 8).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
