Latin
301.5.36 to 301.5.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.5.36-71
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —7. De Maculari felicitate impiorum Ne perturbentur pii. Dicam, charissimi, exhortans vos et me ipsuM. Cogitationes carnales in adjutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quæres cum, et non invenies locum ejas. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis, quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sem- I iternam felicitatem speratis; quando videtis gaudcntes ct lætantes homines in ila falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani estis, Rete. Sic enim ct illc cui commoti sunt pedes, reprebendit se, quia Deum cæperat accusare, et ibi jam erat; sed pene fuit, paulo minus fuit. Non ncgavit Deo scien- Ham: sed linquam motis pedibus nutavit. Quid est nutarc? Dubitare. Quando autein se reprehendit, quod. cor rectum non habuit, quid dixit? Quare mibi turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 3-17). Quia vidi divites iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sinc causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Ei cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic caepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me. Magnus labor, istam solvere quæstionem. Yere labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi v et bonus est: ct super ambos Deus judex est. Justus ergo judex dat bona malis, et mala bonis. Labor est anie me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Ergo si intellexeris in novissima, erit requics inventionis, per ibit labor quæstionis. CAPUT IX. -8. Cælestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis, non honos, sed onus. Intellige i.