Latin
302.18.1 to 302.18.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.18.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
Malus mortuus, bis dolendus. Ista necessitas (a) nos coegit talia vobis loqui, ne malam rationem reddamus Deo de vobis; ne dieatur nobis, Tu moneres, tu dares, ego exigerem (Luc. XIX, 23). CAPUT XX. —Avertite ergo vos, ergo omnino avertite vos ab istis cruentis factis. Non ad vos pertineat, cum talia videtis et auditis, nisi misereri. Sed malus mortuus est. Bis dolendus est; quia et mortuus, et malus. Bis dolendus; quia bis mortuus, et temporaliter, et in æternum. Nam si bonus mortuus esset, affectu humano doleremus; quia deseruit nos, quia volebamus eum nobiscum vivere. Mali plus dolendi sunt; quia post hanc vitam a poenis æternis excipiuntur. Dolere ergo ad vos per meat, fratres mei; dolere ad vos pertineat, non sævire. CAPUT XXI. -19. Civites tumultus prohibere quisque pro viribus debet. Sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis, parum est ut doleatis, nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro vuibus vestris prohibeatis. Non dico, fratres, quia potest aliquis vestrum cxire ct populum prohibere: hoc nec nos possumos: sed unusquisque in domo sua filium suum, Servum suum, amicum suum, vicinum suum, clientem suum, minorem suum. Agile cum iMis, ut ista non faciant. Quibus potestis, suadete; et in quos potestatem habetis, severitatem adhibete. Unum fcio. quod omnes mecum sciunt, in hac civitate multas inveniri domos, in quibus non sit vel unas paganus; nullam domum inveniri, ubi non sint Christiani. F. 1 si discutiatur diligenter, nulla domus invenitur, ubi non plures Christiani sint quam pagant. Verum est, consentitis. Videtis ergo quia mala non fierent, si Chrisliani nollent. Non est Quid respondeatur. Occulta mala possent fieri, publica non possent, prohibentbus Christianis; quia unusquisque teneret servitii suum, unusquisque teneret filium suum: adolescentem domaret severitas patris, severitas patrui, severitas magistri, severius boni vicini, sovcrilas correctionis majoris ipsius.