# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.18.35-60

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 302.18.35 to 302.18.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.18.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.18.35

Hæc si sic agerentur, non multum nos mala contristarent. CAPUT XXII. - 20. Ira Dei ex populi peccatis. Fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. pam cito dicitur, Quod populus fecit, fecerit: quis est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium?Timuit tot civitates Sodomre et Gomori hæc, quando cœlesti dclevit igne? Nolo jam dicere de præsentibus malis, quanta et ubi facta sunt, et quoe secuta sunt; nolo commemorare, ae videar insultare. Numquid in ira sua sejunxit Deus eos qui faciebant, ab eii qui non faciebant? Sed junxit eos qui faciebant, cum eis qui non prohibebant. CAPUT XXIII.—21. Populus ne sibi sumat quod ad potestates pertinet, neve inordinate sœviatin malos. Espliccmus ergo aliquando sermonem, fratres mei. Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et ejas mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis; potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo et majoribus suis redditurae sunt rationem, pacifice permittatis: quotiescumque petendum est, honorilice et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis. Sed quantum petestis, quisque in domo sua et in vicin'a sua, cum eo cum quo habet alicujus necessitudinis et charitatis vinculum, moncatis, suadeatis, doceatis, corripiatis; comminationibusetiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut a!iquando Deus misercatur, et finem det humanis malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat ortas ab occidente, longe faciat a nobis peccata nostra (Psal. CII, 10 et 12); et propter bonorem nomiaia sui liberet nos, et propitius sit peecatis nostris, ne forte dicant gentes, Ubi est Dens eorum (Psal. LXXVIII, 9 et 10 )?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
