# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.3.1-33

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 302.3.1 to 302.3.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.3.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Temporalia beneficia per martyrum orationes cur Deus impertit. Apta similitudo. Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus est. Huic solemnitati sancta: lectiones congruæ sonucrunt.Audivimus, et cantavimns, et evangelicam lectionem intentissime accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates eorum inaniter celebremus. Cujus autem meriti sit memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit?Quam multis infirmis meritum ejus etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas; sed ut deterioribus concessis, anior fieret ad appetenda meliora 1. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis filiis, quæ maxime, nisi accepcrint, plorant. Benigna et paterna indulgentia hæc impertit, hæc donat, quæ non vult permanere in filiis suis jam grandiusculis, jain proficientibus.Donat ergo pueris nuces, quibus servat hæreditatem. Ludentibus et de quibusdam ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat ætatis inlirmitas. Blandientis est hoc, non ædificantis. Quod ædificaverunt martyres, quod capere potucrunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces vestra copiosa eat in cælis (Matth. v, 12). CAPUT II....- 2. Duæ vitæ. Præsens vita quam æruninosa, et tamen vehementer amata. Æterna vita sic diligatur quomodo ista temporalis. Vcrumtamen, charissimi,cum duæ vitæ sint, una ante mortem, alia post mortem, ambæ Iste habuerunt ot habent amatores suos. Qualis sit brevis hæc vita, quId describere opus est? Experimur quam aerumnosa, quam querelosa: circumdata tentationibus, plena timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adVersis dolens, hi prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians. Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non quærebatur. Vera infelicitas. mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non hahet, invidet habenti i qui habet, contemnit non habentem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
