Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 302
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.5
Unproofread scanNot analysed yet
Necessaria dat homo, ut hic diutius vel misere vivat; non dat superflua, ut in æternum cum Christo regnet. Quam multos invenimus qui dicant, Tollat (i -cus rcs meas, ut serius moriar: quam raro invenimus qui dicit, Tollat Cbristus res meas, ut nunquam moriar. Et tamen, o amator temporalis vitae, si tollat fiscus, te spoliat in hoc sæculo; si tollat Christus, tibi servat in cælo. Propter hanc vitam volunt habere homines unde vivant, et propter hanc volunt dare unde vivant. Quod tibi servas unde vivas, hoc das nt vivas, forte fame defecturus. Et tamen dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare volo. Das unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es, ats etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et non cs paratus, erogatis superfluis, regnare cum Christo? CAPUT VII. —Rogo, appende. Si aliqua statera æquitatis invenitur in arca cordis tui, proCer illam, et hæc duo impone in illa, et appende: Mendicare in t oc mundo, ct regnare cum Christo. Nen cst quud appendere. Non enim in illius rei comparatione habet hoc aliquod pondus. Si dicerem regnare in hoc mundo, et regnare cum Christo; non esset quod appendere. Pœnitet me dixisse, Appende: prorsus non est quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animæ autem suæ detrimentum patiatur (Matth. xvi, 26)? Qui autem non passus fucrit detrimentum animæ suæ, ipse reguabit pro Christo. Quis autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat securus; numquid regnat æternus?