# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.6.148-183

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 302.6.148 to 302.6.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.6.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/302.6.148

quid est, rogo vos, velle ferire inauditum, vcl1e ferire non judicatum, velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos de... fendimus, aut dicimus malus non esse malos. Rcddent inde rationem qui judicant. Quarc de morte aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit tc Deus, ut non sis judex: quid tibi usurpas alitnuin? De te redde rationcm. CAPUT XV. - 14. Sententia Domini. in homines immisericordes. 0 Domine, quemodo pupugisti corda sævientium, quando dixisti, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat. Verbo gravi ct acuto compunctis cordibus conscientias suas agnoverunt. et justitia: præsenti erubuerunt; ct unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat judex, nondum judicans, sed misericordiam praerogans. Dimissre sunt enim, discedentibus sævientibus, misera et misericordia. Et ait illi Dominus: Ncmo te condemnavit 9 Respondit:Nemo, Dominc. Nec ego, inquit, te damnabo: vade, et deincepsjam noli peccare (Joan. VIII, 3-11). CAPUT XVI. — 15. Mililtesnon militia, sed maliria bonos essenon sinit. Telonearii. quid prœceptum, quid universis. Sed tanta milii fecit miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres. Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes opprimuntur: volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet militia, sed malitia 1. Venientes autem milites adbaptismum Joannis, dixerunt: Et quid noa faciemus?.Ait Ulis Joannes: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; suffciat vobis stipendium vestrum. Et vere, fralres, si tales essent milites, felix esset ipsa respublica. CAPUT XVII. - Sed non solum miles talis esset, scd et tu lonearius talis esset, qualis ibi describitur. Nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii: Et noa quid faciemus?Responsum est: Nihil amplius exigatis, quam constitutum est vobis. Correptus est miles, correptus est teloDearius: corrigatur et provincialis (a).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
