Latin
302.6.184 to 302.6.219
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.6.184-219
Unproofread scanNot analysed yet
Habes universalem directam correctionem. Quid faciemus omnes? Qui habet duas tunicas, communicetcum non habente; et qui habet eseas, similiter faciat (Luc. III. 11-14). Volumus ut audiant milites quod præcepitChristus: audiamus et nos. Non enim Christus illis est, ct nobis non est. Omnes audiamus, et concorditer in pace vivamus. CAPUT XVIII. —16. Negotiator fraudi et perjurio ebnoxius. ln malos non sœviunt nisi mali. Oppressit me,cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene egisti? In ipso negotio fraudem non fccisti? In ipso negotio falsum non jurasti? Non dixisti, Per illum qui me trajecit, per ipsum mare, quia tanti cmi, quod non tanti emisti? Fratres, dico vobis expresse, et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam judex plerumque cogitur eximere gladium, et ferire uolens. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad ejus proCessionem, ad ejus potestatem, ad ejus necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum, Libera nos a malo (Matth. VI, 13)? qui dixisti, Libera nos a malo: liberet te Deus a te ipso. CAPUT XIX. —17. Episcopus pius rem habere cogitur, cum sœcularibuspotestatibus. Ad summam, fratres, quid vitemus? Omnes christiani sumus: nos etiam majoris pericuti sarcinam sustinemus. Saepe de nobis dicitur, Ivit ad illam potestatem: et quid quærit episcopus cum illa potestate? Et tamen omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt venire quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus dignis et indignis exspectare, nuntiari, vix aliquando admitti: ferre humilitates, rogare, aliquando impetrarc, aliquando tristes abscedere. Quis vellet hæc pati nisi cogcremur? Dimittamur, non illa patiamur, nemo nos cogat:eccc concedatur nobis, date nobis ferias hujus rei. Rogamus vos, obsecramus vos, nemo nos cogat: nolumus habere rationem cum potestatibus;