Latin
304.5.88 to 304.5.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 304.5.88-97
Unproofread scanNot analysed yet
In comparatione fervoris, quo pectus rjus ardebat, exterior persecutorum a flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi æternorum diligeret gaudia præmiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis (I Petr. III, 13)? Faciat in te licct persecuter malum: tu ne deficias amando bonum. Si enin vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et æquanimiter sustinebis. Quid cnim beato Laurentio ila, quæ a persecutoribus illata sunt, tormenta noenerunt; nisi qnod cnm clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa ejus mortc fecerunt?