# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 304.5.88-97

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 304.5.88 to 304.5.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/304.5.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/304.5.88

In comparatione fervoris, quo pectus rjus ardebat, exterior persecutorum a flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi æternorum diligeret gaudia præmiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis ( I Petr. III, 13)? Faciat in te licct persecuter malum: tu ne deficias amando bonum. Si enin vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et æquanimiter sustinebis. Quid cnim beato Laurentio ila, quæ a persecutoribus illata sunt, tormenta noenerunt; nisi qnod cnm clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa ejus mortc fecerunt?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
