Latin
306.3.33 to 306.3.58
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 306.3.33-58
Unproofread scanNot analysed yet
SI causa candida, et Massa candida. Massa enim dicta est, de numeri multitudine (a); Candida, de causæ fulgore. Tam multi comilcs non timuerunt latrones. Sed otiamsi singuli ambularent, muniti essent adversus latrocinium; quia ipsa via fuerat munimentum. Juxta semitam, inquit, scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Idco qui non declinata via, non cadit in scandalum. Habemus autcm et summam et fidelem pollicitationem Domini nostri Jesu Christi dicentis, Ego tum via, et veritas, et vita (Joan. xiv, C). Beatam vitam omnes, in diverso licet vitæ genere, pariter volunt. Omnis autem homo, qualiscumque sit, beatus vult esse. IIoc nemo est qui non velit, atque ita velit, ut præ cæteris velit; imo quicamque vult cætera, propter hoc unum velit. CAPUT III. —Diversis cupiditatibus homines rapiuntur, et alius cupit hoc, alius illud: diversa genera. unt vivendi, in genere humano; et in multitudine generum vivendi alius aliud elegit et capessit: nemo est tamen quocumque genere viLe electo, qui non beatam vitam cupiat. Beata crgo vita, omnium est communis possessio: sed qua veniatur ad eam, qua tendatur, quo itinere tento perveniatur, inde controversia est. Ac per hoc si quæramus beatam vitam in terris, nescio utrum invenire possimus: non quia malum est quod quærimus, sed quia non in loco suo quærimus. Alius dicit: Beati qui militant. Negat alius, et dicit: Beati, sed qui agrum colunt. Et hoc negat alius, ct dicit: Beati qui iu foro populari claritate versantur, causasque defendunt, vitam mortemque hominum lingua moderantur. Et hoc alius negat, et dicit: Beati, sed qui judicant, qui potestatem haLent audiendi et discernendi. Negat hoc alius, et dicit: Beati qui navigant, multas regiones discunt, multa colligunt lucra. Videtis, charissimi, in omni ista multitudine generum vivendi non placere unum omnibus: et tamen beata vita placet omnibus.