Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 306
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 306.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vita in doloribus non proprie vita. Vita non censenda, nisi quæ beata. Habebunt vitam in cruciationibus impii. Veniet enim hora, sicut Evangelium loquitur, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus: et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28 et 29). Ergo illi ad præmium, illi ad tormentum; et utrique vivunt, nee aliquis eorum mori potest. Illi qui vivunt in præmio, amplectuntur dulcissimam vitam: qui autem vivunt in tormento, cupiunt, si fieri possit, finire talem vitam; et nemo cis dat interitum, ut nemo auferat cruciatum. Sed vide Scripturam loquentem et discernentem: non est dignata talem vilam vocare vitam. In cruciatibus, in tormentis, in ignibus sempiternis noluit appellare vitam: ut ipsum nomen vitæ laudis sit, uon muroris; ut ubicumque audis vitam, tormenta non cogites. Nam in tormentis esse semper, æterna mors est, non aliqua vita. Ipsam vocant Scripturae mortem secundam. (Apoc. II, it, et xx, 6, 14), post hanc primam, quam omues humanae conditioni debemus. Et mors secunda, et mors vocatur, et nemo ibi moritur. Satius et melius dixerim, nemo ibi vivit. In doloribus eniin vivere, non est vivere. Et unde probamus sic locutam Scripturam? Ecce unde; ex boc testimonio, quod modo commemoravi: Audient enim vocem ejus, inquit, ct procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitæ. Non dixit, Beatae vitai; sed, in resurrectionem vitæ. CAPUT VI. —Solum vitæ nomen trahit beatitudinem. Nisi enim consequentem haberet beatitudinem nomen vitæ, non diceretur Dco: Quoniam apud te est fons vitæ (Psal. XXXV, 10). Non enim ct ibi dictum est, Quoniam apud te est fons beatae vitæ. Non addidit, beatæ; tantummodo dixit, vitæ, ut tu intelligas beatæ. Quare? Quia si miseræ, jam nec vitæ.