Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 309
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 309.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Cypriani passio recolitur. Sermonem a nobis debitum auribus et cordibus vestris exigit tam grata et rcligiosa solemnitas, qua passionem beati Martyris celebramus. Tristis procul dubio tunc Ecclesia fuit, non damno cadentis, sed desiderio rccedeniis; semper cupiens videre præsentem tam bonum rectorem atque doctorem. Sed quos afflixerat sollicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc, non sollum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti lætitia cuncta quæ tunc gesta sunt legendo et diligendo recolimus; dicque isto gaudere jam concessum cst, non timere. Neque cnim cum formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet itaque universam illam fidelissimi et fortissimi et gloriosissimi Martyris passionem cum exsultatione recordari præteritam, quam tunc fratres cum sollicitudine sustinuere futuram. Exsilium ipsius. Reditus ab exsilio. Primo igitur quod pro fide confessionis Christi in exilium Curubin missus cst, nan sancto Cypri. no aliquid nocitum, sed multum illi præstitum est civitati. Quo enim ipse mitteretur, ubi ille non esset, propter cujus testimonium mittebatur? Christus ergo qui ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20), in omni loco membrum suum excipiebat, quocumque furor inimici pellebat. stulta infidelitas persequentis! Si quæris cxtilium quo Christianns jubeatur ire; prius, si potes, inveni unde Christus cogatur cxirc. De patria sua in alienam te arbitraris excludere hominem Dei, in Christo nusquam exsulem, in carne ubique peregriuum. Sed jain considerare et commemorare delectat post illud, quod Cyprianus non senserat, sed inimiens putabat exsilium, quid ex ordine passionis ipsius consecutum sit. Cum enim Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de civitate Curubitana, in quam exsilio præcepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus esset; in hortis suis manebat: et inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensunt illi crat. CAPUT II. —3. Comprehensio a duobus apparitoribus. Quid jam fremeret persecutoris impetus adversus cor semper paratum, accedente etiam Domini revelatione fitmatum? Quando enim desereret patientem, quem non est passus præoccupari nescientem? Jam ergo quod ad eum passioni exhibendum duo missi sunt, qui eum etiam secum in curriculum levaverunt in medioque posuerunt; et hoc divinae admonilionis fuit, ut gau. dens recoleret ad ejus corpus se pertinere, qui inter iniquos deputatus est. Christus namque inter duos latrones ligno suspensus, ad exemplum patientiae præbebatur (Marc. xv, 17,23). Cyprianus autem inter duos apparitorcs, ad passioncm curru portatus Christi vestigia sequebatur.