Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 310
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 310.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —I. Natale Cypriam martyris Africa tota percelebre. Spiritus sanctus doceat nos In hac hora quæ oporteat dicere: dicturi enim sumnus aliquid de lande Cypriani gloriosissimi martyris, cujus Natalem hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen sic frequentat Ecclesia, id cst, Notales, ut Natales vocet pretiosae martyrum mortes. Sic, inquam, hoc nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui non sunt in illa, boc dicant cum ilia. Quis enim hodie, non dicam in hac nostra civitate, scd plane por Africam totam transmarinasque regioncs, non Christianus solum, sed Paganus, aut Jud. xus, aut etiam hæreticus poterit inveniri, qui non nobiscum dicat Natalem martyris Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit, ignoramus; et qnia hodie passus est, Natalem ejus hodie celebramus. Sed illum diem non celebraremus, etsi nossemus. Illo enim die, traxit originale peccatum: isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex fastidioso matris utero istam processit in luccm, quae oculos carnis illecebrat: isto autem die ex occultissimo naturæ sinu illam discessit ad lucem, quæ visum mentis feliciter et beate illustrat.