# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 310.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/310.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/310.2

CAPUT II. — 2. Carthaginensis Ecclesia Cypriani episcopatu et martyrio nobilitata. Mensa Cypriani apud Carthaginem. Carthaginensem Ecclesiam vivens gubernavit, moriens honoravit. Ibi cpiscopatum gessit, ibi martyrium consummavit. In co quippe loco, ubi posuit carnis exuvias, sæva tunc multitudo convenerat, quæ propter odium Christi sanguinem funderet Cypriani: ibi hodie vcnerans multitudo concurrit, quæ propter Natalem Cypriani bibit sanguinem Christi. Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani sanguis bibitur Christi, quanto devotius ibi propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani. Denique, sicut nostis, quicumque Carthaginem nostis, in eodem loco mensa Deo constructa est; et tamen mensa dicitur Cypriani, non quia ibi est unquam Cy. prianus epulatus, sed quia ibi est immolatus, et quia ipsa immolatione sua paravit hanc mensam, non in qua pascat sive pascatur, sed in qua sacrilicium Deo, cui ct ipse oblatus est, offeratur. Sed ut mensa illa, quai Dei est, etiam Cypriani vocetur, hæc causa est; quia ut iila modo cingatur ab obsequentibus, ibi Cyprianus cingebatur a persequentibus: ubi nunc illa ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab ininiicis frementibus calcabanr: postremo ubi ilia crecta est, ibi prostratus est. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5), ipse fecit ista super occisum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
