Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 310
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 310.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Cypriani mors pretiosa. Sed cum Carthago habuerit cathedram ejus, Carthago habeat memoriam cjus; unde nos celebraremus Natalitia ejus, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. cxv, 15) In omnem terram exiit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus (Psal. XVIII, 5). Docuit fideliter quod facturus crat, fecit forititer quod docuerat. Ad pretiosam mortem juste vivendo, ad gloriosam vero vitam injuste moriendo pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen, quia perduxit usque, ad sanguinem pro vcritate certamen,