Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Solemnitates martyrum celebrandæ iMitatione virtulum. Nundi blandientis errores et sævicentis terrores sapientia et patientia superati. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris fecit: cujus nos victoriæ celebritas in istum locum devotissimos congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est fidem atque patientiam martyris imitari, Hoc sic agamus, ut illud optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate certavit, et idco vicit. Blandientcm mundum contempsit, sævienti non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto sæculo errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem vicit. Quando persecutor sæviebat, Ico fremebat: sed quia agnus sursum attendebatur, Ico deorsum calcabatur: qui morte mortem destruxit, ligno peperdt, sanguinem fudit, mundum redemit.