# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.1

CAPUT PRIMUM. — i. Solemnitates martyrum celebrandæ iMitatione virtulum. Nundi blandientis errores et sævicentis terrores sapientia et patientia superati. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris fecit: cujus nos victoriæ celebritas in istum locum devotissimos congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est fidem atque patientiam martyris imitari, Hoc sic agamus, ut illud optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate certavit, et idco vicit. Blandientcm mundum contempsit, sævienti non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto sæculo errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem vicit. Quando persecutor sæviebat, Ico fremebat: sed quia agnus sursum attendebatur, Ico deorsum calcabatur: qui morte mortem destruxit, ligno peperdt, sanguinem fudit, mundum redemit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
