# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.14

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.14

CAPUT XIV. — 13. Ideo et malis dantur, ut a bonis contemnantur, et meliora quærantur. Divitiæ quale bonum. Redi ad cor, et inde ad Deum. De proximo enim redis ad Deum, si redieris ad cor tuum. Nam quando te ista offendunt, existi et a te: exsul factus es pectoris tui. Moveris rebus quae sunt foris a e, et perdis te. Tu intus es, ista foris adjacent; foris bona sunt, sed foris sunt. Aurum, argentum, omnis pecunia, vestis, clientela, familiæ, pecora, honores, foris sunt Si ista bona infima, bona terrena, bona temporalia, bona transitoria, non donarentur et malis, magna crederentur a bonis. Ergo Deus qui dat malis itta bona, te ducet concupiscere meliora. Ecce dico, ista moderatione rerum humanarum quodam modo tc alloquitur Deus pater tuus: et quasi puerum desipientem docet his verbis, quae, sicut possum, profero ad te, tanto fidentius, quanto magis ille dignatur manere in me. Constitue tibi dicere Deum, qui te renovavit et adoptavit: fili, quid est quod quotidie surgis, et oras, et genu figis, et froute terram percutis, et aliquando etiam lacrymaris, et dicis mihi: Pater meus, Deus nieus, da mihi divitias? Si dem tibi, aliquid boni te putas, et magni adeptum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
