# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.15

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.15

CAPUT X V. — Quia petisti, accepisti: ecce fac inde bene. Antequam haberes, humilis eras: habere divitias coepisti, et pauperes contempsisti. Quale bonum est, unde pejor factus cs? Pejor factus es, quia malus eras: et quid te pejorent posset facere nesciebas; ideo hæc a me petebas. Dedi, et probavi: invenisti, et inventus es. Latebas quando non habebas. Corrigere: cvoine cupiditatem, bibe charitatem. Quid est magnum quod a me petis, dicit tibi Deus tuus t Non vides quibus ea dederim? non vides qualibus ea dcderim? Si magnum bonum esset quod a Inc polis, haberet hoc latro? haberet boc perlidns? haberet boc blasphemator meus? haberet hoc infamis mimus? haberet meretrix impudica? Ili omnes haberent aurum, si magnum bonum esset aurum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
