Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. —Sed dicis mihi: Non est ergo bonum aurum? Imo bonum est aurum. Sed mala faciunt de bono auro mali: bona faciunt de bono auro boni. Quia ergo vides quibus ea dederim; meliora pete a me, majora pete a me; spiritualia pete a me, ipsum Ine pete a me.