# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.2

CAPUT II. — 2. Apostoli de Domino quæ ipsi vi. derant confitendo mortui. Primi bcati Apos oli arietes gregis sancti, ipsum Dominum Jesum viderunt pendentem, doluerunt morientem, expaverunt resurgentem, amaverunt potentem, et ipsi sanguinem fuderunt pro eo quod viderunt. Cogitate, fratres, quale fuit mitti homines per orhcin terrarum, prædicare hominem mortuum resurrexisse, in cœlum ascendisse; et pro ista prædicatione perpeti omnia quæ insaniens mundus inferret, damna, cxsilia, vincula, tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes. Hoc pro nescio quo? Numquid enim, fratres mei, Petrus pro sua gloria moriebatur, aut se ipsum prædicabat? Alius moriebatur, ut alius honoraretur; alius occidebatur. ut alius coleretur. Numquid hoc faceret, nisi flagrantia charilatis, de conscientia veritatis? -viderant quod dicebant: nam quando pro ca re morerentur, quam non viderant? Quod viderant, nagare debebant. Non negaverunt: prædicaverunt mortuum, quem sciebant virum. Sciebant pro qua vita contemnerent vitam: sciebant pro qua te- Hcitate ferrent transitoriam infelicitatem. pro quibus prarmiis. ista damna contemnerent. Fidcs corum cum tuto mundonon appenderetur. Audierant, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animæautem suæ detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Non retardavit illecebra sacculi festinantes, transitura migrantes, quantumlibet et quomodo libet fulgens felicitas hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda, aliquando hic et a viventibus relinqucnda.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
