Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Contemptum mandi martyres exemplo docent. Contemnite ergo sæculum, Chrisiiani; contemnite sæculum, contemnite. Contempserunt martyres, contempserunt Apostoli, contempsit beatus Cyprianus, cujus hodie memoriam cclebramus. Divites esse vultis, honorati esse vullis, sani esse vultis: lotum ille contempsit, ad cujus memoriam convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non contempsisset, non utique sic honoraretis. Quare te invenin carum rerum amatorem, quarum veneraris contemptorem? Certe illum, si hæc amaret, non veutrareris. Et tu noli amare: non enim intravit, et ostium contra te clausit. Contemne et tu; et intra post illum. Patet qua intres: Christus cst janua. Et libi est ostium apertum, quando est latus ejus lancea perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua posis intrare. De latere Domini pendentis et morienlis in ligno, posteaquam est lancea perforatum, aqua sanguisque profluxit (Joan. xix, 34). In UBO est mundatio tua, in altero redemptio tua.