# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.7

CAPUT VII. — 7. Saltatores spirituali cantico mutatione vitas consonantes. Quale canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes: facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores mota membrorum. Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, charitas plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil boni potest generare: charitas nihil mali. Et dicitur, et laudatur; et nemo mutatur1. Absitl non est verum quod dixi. Mutati sunt piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est Cyprianus, cujus hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse testatur, cujus vitæ fuerit aliquando, qnam nefariae, quam impiae, quam improbandae ac detestandæ (Epist. i, ad Donatum). Audivit cantantem: exhibuit se, not corpore, sed mente saltantem. Aptavit se cantici bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit, persc veravit, certavit, superavit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
