# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/311.8

CAPUT VIII. — 8. Tempora mala non faciunt uis homines mali. Et dicitis: Molesta tempora, gravi tempora, misera tompora sunt. Vivite bene, et mu talis tempora vivendo bene: tempora mutatis, et non habetis unde murmuretis. Quid sunt enim tempora fratres mei? Spatia et volumina sæculorum. Ortuest sol, peractis horis duodecim ex alia mundi paM Occidit; alia die mane ortus iterum occidit; numera quoties: ipsa sunt tempora. Quem laesit solis ortus? quem læsit occasus solis? Ergo neminem læsit tempus. Qui læduntur, homines sunt; a quibus laeduntur, homines sunt. O magnus dolor! homines læduntur, homines spoliantur, homines opprimuntur. A quibus? non a leonibus, non a colubris, non a scorpionibus; sed ab hominibus. Delent qui læduntur. Si possint, non faciunt ipsi quod reprehendunt? Tunc Invenimus hominem qui murmurabat, quando potuerit facere unde murmurabat. Laudo, laudo, si non fecerit quod accusabat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
