# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 313.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/313.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/313.1

CAPUT PRIMUM.—1. Cypriani laudibus nulla lingna par est. Sanctissimus et solemnissimus dics, atque huic Ecclesiæ ornamento familiarior et præclarior, lætificandis nobis hodiernus illuxit, quem suæ nobis gloria passionis Cyprianus beatissimus illuslravit: Cujus reverendi episcopi et venerandi martyris laudibus nulla lingua sufficeret, nee si se ipse laudaret. In hoc itaque sermone nostro, quem de illo dcbitum vestris auribus reddimus, magis approbate voluntatis alTectum, quam exigite facultatis effectum. Sic enim et laudibus Dei, quibus non solum oratio, sed lie cogitatio quidem ulla satis est, cum se sanctus laudator minus idoneum cerneret, ait: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII, 408). Hoc et ego dixerim: sit etiam ista mea devotio, ut si par non sum ad explicandum quod volo, accepto feratur, quia volo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
