Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 313
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 313.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Martyres et armantur a Deo, et ab codem armato adjuvantur. Sic enim exhortatur Apostolus: State succinti tumbos vestros in veritate, et iuduii lorica justitiæ, et calceati pedes in prædicatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (F. phes. VI, 14-17). Quid est justitiae lorica indui, et accipere scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, nisi a Domino donis cjus armari? Nec annari tantum sufficeret huic militi, nisi impetrasset ab armato ipso, a quo armatus fuerat, adjuvari. Neque enim piissimus Martyr in illa conflictione passionis non oravit et dixit: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversua eoa qui me persequuntur: dic animæ meæ, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 1-3). Quomodo vinceretur, quem sic Dominus producebat armatum, sic adjuvabat armatus?