# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 316.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Stephanus inter diaconos primus. Prodigia a Stephano facta, sed per nomen Christi. Beatissimas et in Christo gloriosissimus martyr Stephanus jam sermone suo saginavit nos: sed post illam saginam appono vobis de sermone ministerii mei quasi secundam mensam. Et quid dulcius invenio quod in ea ponam, quam Christum etMartyreni ipsum? Ille enim Dominus, iste servus: sed Stephanus de servo amicus. Nos autem sine dubio servi: ille præstet ut simus et amici. Tamen quales servi? Tales qui possimus salva conscientiæ fronte cantare, Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Dcus (Psal. CXXXVIII, 17). Antequam occideretur sanctus Stephanus in aperto, et in occullo coronaretur. audistis qualis fuerit electus ab Apostolis. Inter diaconos illos nominatur primus, sicut inter Apostolos Petrus. Ergo cum esset ab Apostolis ordinatus, in brevi ad passioncm præcessit ordinatores suos: ab cis est ordinatus, sed prior est coronatus. Quid ergo audistis, eum ejus passio legerelur? Stephanus autem plenus gratia et Spiritu sancto, faciebat prodigia et signa magna in plebe, per nomen Domini Jesu Christi (Act. vi, 8). Intelligite quis, per cujus nomen. Qui nostis amare Stephanum, in Christo amate. Hoc enim vult, hoc illi gratum est: inde gaudet, hoc acceptum habet. Non enim nomen suum voluit jactare apud lapidatores suos. Attendite quem confitebatur, quando lapidahalur; quem confitebatur in terra, quem videbat in cœlo; pro quo tradebat carnem suam, cui commendabat animam suam. Numquid enim legimus, aut in doctrina sana alicubi legere possumus, quia faciebat aut facit signa Jesus per nomen Stephani? Fecit Stephanus, sed per nomen Christi. Hoc facit et modo: quidquid videtis quia fit per memoriam Stephani, in nomine Christi fit; ut Christus commendetur, Christus adoretur, Christus exspectetur judex vivorum et mortuorum, et ab cis qui illum diligunt ad dexteram stetur. Quando enim vcnerit, stabunt ad dexteram, stabuntad sinistram: beati, qui ad dexteram; miseri, qui ad sinistram.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
