Latin
318.2.39 to 318.2.70
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 318.2.39-70
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo faciemus? Laborabimus, ut ostendamus vobis quia et Scriptura vera est, et omnis homo mendax; et martyres veraces fuerunt, quia pro veritate mortui sunt? Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate passi sunt. Martyr enim est verbum graecum, et latine Testis dicitur. Si ergo veri testes fuerunt, vera dixerunt; et vera dicendo coronas acceperunt. Si autem testes falsi fuerunt, quod absit, non ad coroMas, sed ad poenas ierunt: quia scriptum est, Testis falsus non erit impunitus (Prov. xix, 5). Ergo ostendamus illos veraces. Jam ipsi se ostenderunt, quaado pro veritate etiam mori voluerunt. Quomodo ergo verax est Scriptura, quæ dicit, Omnis homo mendax? Rogemus Dominum nostrum Jesum Christum; et ipse nobis solvet istam quæstionem. Unde habet illam nobis solvere? De Evangelio, de quo modo loquebamur, quando vobis legebatur. CAPUT III. —5. Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur. Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat Dominus Jesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini, aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui ioquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. x, 19 et 20). Quia si vos loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spirilus rjus: ut non essent mendaccs, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia non ipsi loqucbantur, sed Spiritus ejus. Et modo quod vobis loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt Spirilus Dei, quæ vobis dicimus, ideo vera suut. Et vos proficite: nolite de vestro velle loqui, si vul. tis vera loqui; ut non remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.