Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 319
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 319.7
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus conservus noster, non pro Deo colendus. Ille autem tanquam servus orat. Apocabalur angelus quidam cum Joanne. Angeli tales sunt apud Deum, ut si boni fuerimus, et perfecte eum promeruerimus, Angelis aequemur: Erunt, dixit, æquales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Angelus ostendebat multa miracula sancto Joanni evangelistae; turbatus miraculis adoravit eum. Adoravit homo angelum; et angdus homini: Surge, quid facis? Illum adora: conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). CAPUT VIII. —Si tanta humilitas apparuit in angelo, quantam putatis esse debere in martyre, sicut est? Non ergo credamus superbum esse Stephanum, cum putamus quia virtute sua facit quod facit. Per conservum beneficia sumamus, honorem et gloriam Domino demus. Quid vobis plus dicam et multum loquar? Legite quatuor versus quos in cella scripsimus, legite, tenete, in corde habete. Propterea enim eos ibi scribere voluimus, ut qui vult legat, quando vult legat. Ut omnes teneant, ideo pauci sunt: ut omnes legant, ideo publice scripti sunt. Non opus est ut quæratur codex: camera illa codex vester sit. Aliquanto quidem temperius solito processimus: sed quia longa lectio recitata est, et graves æstus sunt, libellum beneficiorum Dei per ipsum, quem lecturi hodie fuimus, in diem dominicum differamus.