# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 322.3.14-29

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 322.3.14 to 322.3.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/322.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/322.3.14

Sed ut de caeteris celeberrimis sanctorum locis taceam, etiam ad Anconam, Italiæ civitatem, ubi per gloriosissimum martyrem Stephanum muha miracula Dominus operatur, eadem circuitione perveni. Sed ideo alibi curari non potui, quia huic loco divina praedestinatione servabar. Nec Uzalim civitatem Africæ prætermisi, ubi beatus martyr Stephanus magna prædicatur frequenter operari. Verumtamen ante hos tres menses, id est, calendarum januariarum die, tam ego quam soror mea, quæ hic mecum est, eadem adhuc passione detenta, evidenti sumus visione commoniti. Ait enim milii quidam aspectu clarus, et candido crine venerabilis, quod intra tertium mensem desiderata esset mihi sanitas adfutura. Sorori autem meae in visione Sanctitas tua in ea effigie, in qua te praesentes videmus, apparuit: per quod nobis signilicatum est, ad istum locum nos venire debuisse. Nam et ego Beatitudinem tuam sæpius postea videbam per alias civitalcs in itinere, quo veniebamus, talem prorsus, qualem modo conspicio. Admoniti ergo evidenti auctoritate divina, ad hanc venimus civitatem ante dies ferme quindecim. Passionis ineæ vel oculi vestri testes suni, vel miscrabilis soror mea, quae ad eruditionem omnium, communis mali præbet exemplum: ut qui in illa qualis ego fuerim vident, in me quantum per Spiritum sanctium suum Dominus sit operatus, agnoscant. Orabam ego quotidie cum magnis lacrymis in loco ubi est memoria gloriosissimi martyris Stephani. Die autem dominico Paschæ, sicut alii qui praesentes erant, viderunt, dum orans cum magno fletu cancellos tenco, subito cecidi. Alienatus autem a sensu, ubi fuerim nescio. Post paululum assurrexi. et illum tremorem in corpore meo non inveni. Huic itaque tanto Dei beneficio non ingratus, hunc libellum obtuli; in quo etiam quae de nostris calamitatibus ignorabatis, et quod de mea incolumitate et salute cognovistis, exhibui: ut et pro mea sorore orare dignemini, ct pro me agere Deo gratias (a).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
