# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 323.3.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 323.3.1 to 323.3.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/323.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/323.3.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Parentum imprecationes in filios, quam reformidandæ. Misericordia quidem Dei, fratres, sicut credendum est, omnes isti fratres, quos una Dei ira materna plaga percussit, ad hujus de quo gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen discant filii obsequi, timeant parentes irasci. Scriptum est, Benedictio patris firmat domum filiorum: maledictio matris eradicat fundamenta (Eccli. III, 11). Modo isti per terras in fundamentis patriae suae non sunt: præbent ubique spectaculum, proponunt suum supplicium; præbent oculis miseriam suam, terrent superbiam alienam. Discite filii, quod dicit Scriptura, reddere honorem parentibus debitum. Sed et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita est; quia Deus vere justus est, quia vere injuriam passa fuerat. Unus ipsorum et verba contumeliosa et nianus injecerat; et caLleri matris injuriam patienter tulerunt, nee unum pro ea verbum contra fratrem responderunt. Justus Deus qui audivit precantem, audivit dolentem. Sud quid illa misera? Nonne uude citius exaudita, inde plus punita? Discite hoc petcre a Deo, ubi non timeatis exaudiri. CAPUT II. — 2. Sanitas duobus fratribus non impetrata Anconæ, ut iis Hippone concederetur. Memoria Stephani qua occasione apud Anconam ante corporis ejus delectionem exstructa. Nos autem, fratres, satagamus Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui sanatus est; et pro illa quae adhuc tenetur, preccs fundamus. Benedicamus Deum, quia dignos nos habuit, ut hoc vidcremus. Quid euim sumus, quia ego apparui istis nesciens? llii enim me videbant, et ego nesciebam: et admonebantur ut ad istam civitatem venirent. Quis sum ego? Homo sum unus de multis, non de magnis. Et vere, ut audiat Charitas vestra, multum miror, et gaudeo nobis esse concessum: quoniam iste homo nec Anconae curari potuit; imo potuit, sed propter nos factum non est, quia facillime fieri potuit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
