Latin
323.3.33 to 323.3.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 323.3.33-50
Unproofread scanNot analysed yet
Sciunt enim multi quanta miracula per beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate fiant. Et audite quod miremini: memoria ejus antiqua ibi crat, et ipsa est ibi. Sed fortasse dicis: Corpus ejus nondum apparuerat, memoria ibi unde erat? Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit, uon tacebo Charitati vestrae. Quando lapidabatur sanctus Stephanus, aliqui etiam innocentes, et maxime de iis qui jam in Christum crediderant, circumstabant: dicitur lapis venisse in cubitum, et excussus inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum, et servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis attulit illuin ad littus Anconæ, et revelatum est illi ibi debere reponi lapidem illum. Ille obedivit revelationi, et fecit quod jussum est: ex illo cœpit esse ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus quid contigisset. Verum autem intelligitur propterea ibi fuisse revelatum, ut ibi poneret lapidem qui de cubito Martyris excussus est, quia græce cubitum άγϰώνdicitur. Sed qui sciunt quæ ibi miracula flant, ipsi nos doceant. Non ibi cœperunt fieri ista miracula, nisi posteaquam corpus sancti Stephani apparuit. Ecce ibi non est curatus iste juvenis, ut nostris ocu -. lis servaretur. De miraculis apud Uzalim factis. Apud Uzalim ubi est episcopus frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quærite, ct invenietis. Prætermissis autem aliis, indico vobis unum quod ibi factum est, ut videatis quanta sit ibi præsentia majestatis. CAPUT III. —Mulier quædam subito ægrotum filium, cui succurrere festinando non potuit, in gremio suo catechumenum amisit: quæ clamans, Mortuus est, inquit, filius meus catechumenus.