# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 324

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/324

Miraculum apud Uzalim factum. Parvulo ante ba ptismum extincto vita reddita, ut sacramenta perciperet. Debet a nobis hesternus sermo compleri, qui majon interruptus est gaudio. Statueram enim et cœperam loqui Charitati vestras, quare mihi videntur isti fratres divina auctoritate ad hanc civitatem csse directi, ut hic in eis diu optata et exspectata sanitas impleretur. Et hoc volens dicere, prius commendare coeperam Charitati vestræ loca sancta, in quibus non sunt sanati, et ad nos inde sunt directi. Et dixi de Ancona civitate Italiae: coeperam de Uzali civitate dicere, quae est in Africa ( episcopum habet fratrem meum, quem nostis, Evodium); quia et ad illam eivitatem eos venire, fama ejusdem martyris et operum ejus compulisset. Non est illic datum quod dari potuit, ut hic daretur ubi dari debuit. Cum autem opera divina per sanctum Martyrem commemorare breviter vellem, omissis cæteris, unum institueram diccre: quoti cum dico, restituta illi puellæ sanitate, subito hetitiæ tumultus exortus est, et nos aliter compulit linire sermonem. Ergo tale ibi miraculum scimus facium inter multa alia, quae commemorari utique cuncta non possunt. Mulier quaedam amisit in gremio ægrotantem filium catechumenum infantem lactentem. Quæ cum vidisset amissum et irreparabiliter perditum, cœpit eum magis flere fideliter, quam mater (a). Non enim filii sui desiderabat vitam, nisi in futuro sæculo, et bane sibi ablatam et perisse plangebat. Inpleta affectu fiduciæ tulit illum mortuum, et cucurrit ad memoriam beati martyris Stephani, etceepit ab illo exigere filium, et dicere: Sancte martyr, vides nullum milii remansisse solatium. Non enim possum dicere tilium praecessisse, quem nosti periisse: tu enim vides quare plangam. Redde filium meum, ut habeam eum ante conspectum coronatoris tui. Haec et talia cum precaretur, lacrymis quodam modo non petentibus, sed ut dixi, exigentibus, revixit filius ejus. Et quia dixerat, Nosti quare illum quaeram: ostendere voluit etiam Deus verum animum ipsius. Continuo tulit illum ad presbyteros, baptizatus est, sanotificatus est, unctus est, imposita est ei manus, completis omnibus sacramentis, assumptus est. Illa autem tali eum cum vultu deduxit, tanquam non deduceret ad requiem sepulcri, sed ad sinum martyris Stephani. Probatum est cor fidele mulieris. Ubi ergo tale miraculum fecit Deus per Martyrem suum, non potuit ibi istos curare? Et tamen huc nobis directi sunt. Conversi ad Domiuum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
