Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 326
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 326.2
Unproofread scanNot analysed yet
Persecutoris interrogationes et martyrum responsa. Hanc pollicitationem Martyres tenentes, terrores et minas persecutoris pro nihilo habuerunt. Nam cum ersecutor diceret: «Sacrificate idolis; >responderunt: <Non facimus, quia æternum Deum in cœlis «habemus, cui semper sacrificamus; nam dæmoniis i non immolamus. >Et judex: c Quare ergo contra <præceptum sacrum facitis? >Responderunt: «Quia «magister coelestis in Evangelio nobis dicit, Qui re« liquerit patrem et matrem, et uxorem, et filios, et «omnia quoe possidet, propter nomen meum, centu« plum accipiet, et vitam æternam possidebit (Id. XIX, 29). Et judex: «Ergo non obtemperabitis «præceptis Imperatorum? tEl responderunt: «Non. >El ille: «Quam ergo aucloritalcm potestis habere, «cum vos videatis supplicio subjacere? >Et Martyres dixerunt: «Auctoritatem Regis æterni portae mus, ideo auctoritatem mortalis hominis non cae ramus. >Tunc in carceribus missi, catenis onerati sunt. Quantum dictum est ab impiis, Ubi eat. Dens eorum (Psal. CXIII, 2)? Ycniat Dcus eorum, in quem crediderunt, et liberet eos de carceribus, eripiat ens a gladio, eripiat eos a bestiis. Omnia ista dicebant, sed in petra positos non dejiciebant. Illi saeviebant, sed illi non timebant. Sciebant ubi eos dimittebant, et quo festinabant. Coronantur Martyres confessores, et remanserunt judices desertores. Sic Deus vu! t unumquemque christianum probare, ut probatum velit cum Martyribus coronare.