# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 327.2.1-31

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 327.2.1 to 327.2.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/327.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/327.2.1

i. Martyres a sceleratis discernit, non pæna, sed causa. Cantavimus Dco martyrum voce, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ( Psal. XLII, 1). Martyrum vox est. Quis audeat dicere, Judica me, Deus, nisi qui habet optimam causam? Promissis et minis tentatur anima, rnulcetur illecebris, torquetur doloribus: omnia pro Christo victa sunt ab invictis martyribus. Victus est promittens mundus, victus est saeviens mundus. Non tenuit voluptas, non terruit cruciatus. Aurum in fornace purgatum ignem gehennæ non timet. Ideo tanquam purgatus igne tribulationis beatissimus martyr securus dicit, Judica me, Deus. Quidquid in me inveneris bonum, judica, Donasti mihi quod tibi placeat; inveni in me, ct judica me. Non mc tenuit dulcedo saeculi, non me a te detorquet tribulatio sæculi. Judica me, et discerne causam meam de gente non sancta. Mulli patiuntur iribulationes; parem habent pœnam, sed parem non babent causam. Multa mala patiuntur adulteri, multa itala patiuntur malefici, multa mala patiuntur latrones et homicidæ, multa mala patiuntur scelerali omnes, multa mala, inquit, et ego martyr tuus patior: sed discerne causam meam de gente non sancta, latronum, homicidarum, scelestorum omnium. Pati talia, qualia ego, possunt: habere talem causam non possunt. Ego in fornace purgor; illi cinerescunt. Et hæretici patiuntur, ct plura a se ipsis; et volunt martyres dici. Sed contra illos cantavimus, Discerne causam meam de gente non sancta. Non facit martyrem poena, sed causa. Crucifixorum cum Domino una pæna fuit, sed dispar causa. In passione Domini tres cruces crant; una pæ£na, sed dispar causa. Ad dexteram unus latro, ad sinistram alter latro: in medio judex, inter ambos pendens in cruce, quasi pronuntians de tribunali, au-. divit unum dicentem, Liberate, si justus es; audivit alterum parein suum corripientem et dicentem, Tu non times Deum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
